Jeremiah 47

etc. Jeremias sicut Isaias et Ezechiel vicinis nationibus plagas venturas praedicit, quia populum Dei infestabant, et in illius adversitate gaudebant. Palaestinis ergo, sicut ante Aegyptiis, praenuntiat captivitatem venturam. . Ostendit Tyrum et Sidonem ad Palaestinos attinere, licet Tyrus in sortem Nephthalim ceciderit, et Sidon terminus Chananaeorum in sortem Aser: sed non eam possedit, quia hostes expellere non valuit. In qua habitabant Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Haec est terminus Chananaeorum juxta Aegyptum, ceciditque in sortem Judae: sed eam non obtinuit, quia Enachim, id est, gigantes allophylorum fortissime restiterunt: et est usque hodie insignis civitas Palaestinae, quamvis de ea prophetatum sit sed ubi prius fuit vix ulla remanent vestigia, in alio enim loco aedificata est. etc. RAB. Haereticis et schismaticis et omnibus Ecclesiae hostibus plagam venturam significat, etc., usque ad Per libidinem enim carnalium mentes exurit: sed novissimo praecipitabitur. . etc. Quasi dicat: Non potest gladius quiescere, nisi Domino jubente cujus vindictam exercet, vel: Quasi ex persona afflictorum ad gladium Domini locutus erat, sed hic respondet in persona sua.
Copyright information for VulgGlossa